- SILARUS
- SILARUSfluv. Picentinorum, illos a Lucanis dividens, medius fere inter Salernum ad Occasum et Paestum ad Ortum. Huius fluv. eâ fertur esse naturâ, ut virgulta et folia in ipsum decidentia lapidescant. Plin. l. 2. c. 103. Sili Nigro. Virg. Georg. l. 3. v. 146Est lucos Silari circa, ilicibusque virentemPlurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo.Silius l. 8. v. 581.Nunc Silarus quos nutrit aquis, quô gurgite traduntDuritiem lapidum mersis inolescere ramis.Strabo l. 5. Σιλάριδος ποταμοῦ meminit ἐφ᾿ οὗ (inquit) τοῦτ᾿ ἴδιον ἰςτορεῖται, τὸ καςθιέμενον εἰς αὐτὸν φυτὸν ἀπολιςθοῦςθαι. Dionysius,Πρὸς δὲ νότον, μάλα πολλὸν, ὑπὲρ Σειρηνίδα πέτρηνΦαίνονται προχοαὶ Πευκεντίνου Σιλάροιο.Lucano Siler dicitur, l. 2. v. 425.----- ----- Radensque SalerniCulta Siler. ----- -----Nic. Lloydius. Hodie Selo, Baudrand. Oritur ex Apennino, in provinc. Principatus citerioris dein aliquot auctus fluviis in Sinum. Salernitanum se exonerat, 7. milliar. a Paesto in Boream 18. a Salerno in Ortum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.